monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 58, 1
Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert ea quae bona sunt , et ex fructibus arbor cognoscitur . Metiris nos virtutibus tuis, et parvos magnus extollis: ultimamque partem convivii occupas, ut patrisfamilias iudicio proveharis. Quid enim in nobis, aut quantulum est, ut doctae vocis mereamur praeconium? ut illo ore, quo religiosissimus Princeps defenditur, humiles modicique laudemur? Noli igitur, frater carissime, annorum nos aestimare numero: nec sapientiam canos reputes, sed canos sapientiam, Salomone testante: 'Cani hominis prudentia eius' . Nam et Moyses septuaginta Presbyteros iubetur eligere , quos ipse sciret esse Presbyteros: utique non aevo, sed prudentia iudicandos. Et Daniel adhuc puer, longaevos iudicat, atque impudicos senes aetas lasciva condemnat. Noli, inquam, fidem pensare temporibus: nec me idicirco meliorem putes, quod prior in Christi exercitu coeperim militare. Paulus Apostolus, vas electionis, de persecutore mutatus, novissimus in ordine, primus in meritis est: quia extremus licet, plus omnibus laboravit. Iudas, qui quondam audierat: 'Tu autem homo, qui simul mecum dulces capiebas cibos, dux meus et notus meus; in domo Dei ambulavimus cum consessu' , proditor amici et magistri, Salvatoris arguitur voce; Et nodum informis lethi trabe nectit ab alta. E contrario latro crucem mutat paradiso, et facit homicidii poenam martyrium. Quanti hodie diu vivendo portant funera sua, et quasi sepulcra dealbata, plena sunt ossibus mortuorum? Subitus calor longum vincit teporem.